- CALECUT
- CALECUTurbs Indiae Orientalis cis Gangem praecipua. Emporium celebre, caput regni perampli, in ora Malabarica, cum portu satis capaci. A Cochino 20. leuc. Hispanic. circiter, vix decem a Cadanora. Eius Rex Zamorinus dicitur, i. e. Supremus Imperator, et Deus in terris. Pelagô alluitur; vasta est admodum absque moenibus, intus pluribus in locis vacat, domus non sunt contiguae, invicem distantes plurimum, lapidibus et calce exstructae,interiores partes sculptae, pro imbrice palmis utuntur, illisque suas aedes regunt. Fores praegrandes habent, mirôque artificiô fabrefactas, quas murô cingunt instar pomoerii. Ibi visuntur arbotes innumerae, stagna, et fontes complusculi, ubi saepius, et quater fere interdiu lavantur. Rex Idolorum latriae mire est addictus, cui a subditis suis servitus incredibilis exhibetur, Cum egreditur, carpentô, seu curru vehitur, quem bini viri ferunt, omni lapidum genere condecoratum. Carpentum stipant choraulae, praecones, buccinatores, et id genus quamplurimi. Patricii vero et eminentiores suae ditionis omnes sequuntur, enses denudatos, et clypeos teretes gerentes; Sagittarii etiam ac velites praecedunt, itinera explorantes, tentoriô Rex incedens tegitur, ad quem propius quis nou accedit, quam ad 3. et 4. passus. Extra sollennis autem pompae tempus habitu non multum a ceteris difterente utitur. Cum ei aliquid porrigunt, ac si stipem darent elephanto, ab ipsis tremebundis in ramo porrigitur, quoniam Regem apud eos tangere nefas sit. Ditissimi et innumeri sunt in hac civitate mercatores, quorum commercia sunt lapides pretiosi, aromata omnis generis undequaque importata: panni ex serico omnium generum, et auri intertexti plurifariam, aerea autem fabrefacta et stannea vasa plurima: denique nihil fere ibi desideratur, quod ad humanum cultum pertineat. Cadamustus in Navigat. et Ludovicus Patricius Romanus. Rex autem Calecutianorum, qui e stirpe Braminis esse debet, urbis huius conditoris, (inquit Munsterus, in Cosmographia) latriae Daemonum est addictissmus. Habet enim Daemonis imaginem, in sacello suo sedentem, diademate redimitô eius capite, quod quaterna fulciunt cornua: Nasô est deformi, torvis, trucibusque oculis, vultu minaci, aduncas manus harpaginis instar habet, pedes vero gallo haud absimiles, quod quidem monstrum ingens, et horrendum, qui conspicantur, pavent continuo. Res est sane visu indignissima, eademque admodum horrifica. Sacellum ambiunt picti daemones, et in singulo angulo sedens ex aere visitur Satanas, ita affabre factus, ut undecumque flammescere videatur. Singulis diebus mane eorum sacerdotes, qui Bramini dicuntur, memoratum idolum rosaceâ, et huiusmodi odoriferô latice emaculant, suffiuntque variis odoramentis, procumbentesque adorant. Sanguinem galli gallinacei per hebdomadem vasi argenteo, carbunculis ignitis oppleto, indunt, additis suffimentis odorum innumeris, thuribulôque acceptô, adolent largissime tura, tinniente crebrius interea argenteô tintinnabulô. Porro Rex pransurus, quod sobrie admodum et frugaliter fieri solet, humi recubat absque stragulis, ac discumbentem sacerdotes ipsum circumstant, nusquam propius quam ad quaternos passus accedentes, Regis verba summa cum reverentia observantes. Ubi vero edere desierit, sacerdotes regias reliquias efferunt corniculis avibus depascendas, quas nefas est laedere, et ob eam causam tuto volitant, quocumque libuerit. Ducturus Rex uxorem, prius torum inire non consuevit, quam a digniore sacerdote nova nupta deflorata fuerit: istiusque stupri a Rege pretium 500. aureorum constituitur. Primum insuper locum post Regem tenent Sacerdotes idolorum cultores: his succedunt Naeri, qui non minorisdignitatis sunt apud eos, quam olim apud Romanos fuêre Patricii. Horum etenim interest, ensem, clypeum, arcum, lanceamque cum prodeunt ferre. Qui deinceps tertiae classis habentur, hi eius loci sunt apud eos, cuius apud nos ii; qui cerdonicam artem exercent; quartô locô succedunt, qui piscatu victum quaeritant; quintô ii, ad quos spectat piper, vinum, iuglandesque colligere, postremô qui serunt et colligunt oryzam, contempti a Sacerdotibus, et Patriciis. Adoraturi ante emersum Solem stagno lotionis gratiâ immerguntur: Sicque loti nihil prius contrectant, quam domi suae preces ad idola fuderint. Profecturo ad bellum Regi, in expeditione sunt centena peditum milia, nam equitum ibi nullus est usus, praeter Elephantorum. Qui Regem sequuntur vittâ sericâ, eâdemque coccineâ caput vinciunt. Proelium inituri ense obrotundô, clypeô, lanceis, et arcubus utuntur. Haec Munsterus. Lusitani, licet sub praecedentis saeculi finem, aliquoties Samorinum praeliô vicissent, numquam tamen in regno eius firmum figere pedem hactenus potuêre. Praeter Ethnicos, quorum superstitio hîc regnum habet, reperiuntur quoque in hisce oris, Mahometani, Arabes, Christiani S. Thomae, et quidam a Christianis Europaeis conversi. Plura de Rege, et Regno hocce vide apud P. de Valle, testem αὐτόπτην, Itiner. Tom. 4. Arcem Calecuti condidit Iohannes, filius et successor Emanuelis Lusitaniae Regis circa A. C. 1529.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.